- CONE et Keye
- CONE et Keyeseu, ut in Bractoni MSS. Codd. legiannotat Cowellus, Kover et Key, ad verbum significat operculum et clavem: metonymice autem res illas, quaesuboperculo aut clave, a prudentioribus matribus familias custodiri solent. Apud eundem Bractonum, l. 2. c. 37. §. 2. femina, in Sockmannis, dicitur esse plenae aetatis, cum possit et sciat domui suae disponere --- ut sciat quaepertinent ad Cone et Keye etc. Idem §. 3. Quia in tali aetate potest disponere domi suae et Cone et Keye, Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.